Augustinus, Epistolae, SEX QUAESTIONES CONTRA PAGANOS EXPOSITAE,..., 6, 35.
1 | Iamvero quod tabernaculum sibi constituit, et consedit ex adverso civitatis Ninive, quid ei futurum esset exspectans, alterius significationis personam Propheta gestabat. |
2 | Praefigurabat enim carnalem populum Israel. |
3 | Nam huic erat et tristitia de salute Ninivitarum, hoc est de redemptione et liberatione Gentium. |
4 | Unde venit Christus vocare, non iustos, sed peccatores in poenitentiam (Luc. V, 32). |
5 | Umbraculum ergo cucurbitae super caput eius, promissiones erant Veteris Testamenti, vel ipsa iam munera, in quibus erat utique, sicut dicit Apostolus, umbra futurorum (Coloss. II, 17), tanquam ab aestu temporalium malorum in terra promissionis defensaculum praebens. |
6 | Vermis autem matutinus, quo rodente cucurbita exaruit, idem ipse rursus Christus occurrit, ex cuius ore Evangelio diffamato, cuncta illa quae temporaliter apud Israelitas vel ut umbratili prius significatione viguerunt, evacuata marcescunt. |
7 | Et nunc ille populus amisso Ierosolymitano regno, et sacerdotio, et sacrificio, quod totum umbra erat futuri, in captiva dispersione magno aestu tribulationis aduritur, sicut Ionas, quod scriptum est, a solis ardore (Ionae IV, 8), et dolet graviter; et tamen dolori eius atque umbrae quam diligebat, salus gentium poenitentiumque praeponitur. |