monumenta.ch > Augustinus > 34
Augustinus, Epistolae, QUAESTIO SEXTA. De Iona propheta. , , 33. <<<     >>> 35.

Augustinus, Epistolae, SEX QUAESTIONES CONTRA PAGANOS EXPOSITAE,..., 6, 34.

1 Proinde quid praefiguraverit quod prophetam bellumilla devoratum, tertio die vivum reddidit, cur a nobis quaeritur, cum hoc Christus exponat?
2 Generatio, inquit, prava et adultera signum quaerit, et signum non dabitur ei, nisi signum Ionae prophetae: sicut enim Ionas fuit in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus; sic erit Filius hominis in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus (Matth. XII, 39, 40).
3 De ipso autem triduo mortis Domini Christi, quomodo ratio reddatur, cum a parte totum intelligitur, in die primo et novissimo, ut toti tres dies, id est cum suis noctibus computentur, longum est disserere, et in aliis sermonibus iam saepissime dictum est.
4 Sicut ergo Ionas ex navi in alvum ceti, ita Christus ex ligno in sepulcrum vel in mortis profundum.
5 Et sicut ille pro his qui tempestate periclitabantur, ita Christus pro his qui in hoc saeculo fluctuant.
6 Et sicut primo iussum est ut praedicaretur Ninivitis a Iona, sed non ad eos pervenit praedicatio Ionae, nisi posteaquam eum cetus evomuit; ita prophetia praemissa est ad Gentes, sed nisi post resurrectionem Christi non pervenit ad Gentes.
Augustinus HOME