Augustinus, Epistolae, SEX QUAESTIONES CONTRA PAGANOS EXPOSITAE,..., 6, 33.
1 | Non sane absurde, neque importune requiritur quid ista significent, ut cum hoc expositum fuerit, non tantum gesta, sed etiam propter aliquam significationem conscripta esse credantur. |
2 | Prius ergo non dubitet Ionam prophetam in alvo ingenti marinae belluae triduo fuisse, qui vult scrutari cur hoc factum sit: non enim frustra factum est, sed tamen factum est. |
3 | Si enim movent ad fidem quae figurate tantum dicta, non facta sunt; quanto magis movere debent quae figurate non tantum dicta, sed facta sunt? |
4 | Nam sicut humana consuetudo verbis, ita divina potentia etiam factis loquitur. |
5 | Et sicut sermoni humano verba nova, vel minus usitata, moderate ac decenter aspersa, splendorem addunt; ita in factis mirabilibus congruenter aliquid significantibus, quodammodo luculentior est divina eloquentia. |