Augustinus, Epistolae, SEX QUAESTIONES CONTRA PAGANOS EXPOSITAE,..., 6, 32.
1 | Sed habent revera quod non credant in divino miraculo, vaporem ventris quo cibi malescunt, potuisse ita temperari ut vitam hominis conservaret. |
2 | Quanto incredibilius ergo proponerent tres illos viros, ab impio rege in caminum missos, deambulasse in medio ignis illaesos? |
3 | Quapropter si nulla isti divina miracula volunt credere, alia disputatione refellendi sunt. |
4 | Neque enim debent unum aliquid tanquam incredibile proponere, et in quaestionem vocare, sed omnia quae vel talia, vel etiam mirabiliora narrantur. |
5 | Et tamen si hoc quod de Iona scriptum est, Apuleius Madaurensis, vel Apollonius Tyaneus fecisse diceretur, quorum multa mira nullo fideli auctore iactitant, quamvis et daemones nonnulla faciant Angelis sanctis similia, non veritate sed specie, non sapientia sed plane fallacia: tamen, si de istis, ut dixi, quos magos vel philosophos laudabiliter nominant, tale aliquid narraretur, non iam in buccis creparet risus, sed typhus. |
6 | Ita rideant Scripturas nostras: quantum possunt, rideant, dum per singulos dies rariores paucioresque se videant, vel moriendo, vel credendo; dum implentur omnia quae praedixerunt qui hos contra veritatem inaniter pugnaturos, vane latraturos, paulatim defecturos, tanto ante riserunt, nobisque posteris suis, non solum ea legenda dimiserunt, verum experienda promiserunt. |