monumenta.ch > Augustinus > 31
Augustinus, Epistolae, QUAESTIO SEXTA. De Iona propheta. , , 30. <<<     >>> 32.

Augustinus, Epistolae, SEX QUAESTIONES CONTRA PAGANOS EXPOSITAE,..., 6, 31.

1 Ad hoc respondetur, quod aut omnia divina miracula credenda non sint; aut hoc cur non credatur, causa nulla sit.
2 In ipsum autem Christum, quod tertio die resurrexerit, non crederemus, si fides Christianorum cachinnum metueret Paganorum.
3 Cum autem hinc quaestionem non proposuerit amicus noster, Utrum credendum sit, vel Lazarum resuscitatum esse quarto die, vel ipsum Christum tertio die resurrexisse; multum miror hoc quod factum est de Iona, eum pro incredibili posuisse: nisi forte facilius putat mortuum de sepulcro resuscitari, quam vivum in tam vasto ventre belluae potuisse servari.
4 Ut enim omittam commemorare quanta magnitudo belluarum marinarum ab eis qui experti sunt indicetur; venter quem costae illae muniebant, quae Carthagine in publico fixae populo notae sunt, quot homines in spatio suo capere posset, quis non coniiciat, quanto hiatu patebat os illud, quod velut ianua speluncae illius fuit?
5 Nisi forte, ut posuit, vestis esset impedimento ne Ionas vorari posset illaesus, quasi per angusta sese coarctaverit, qui per abruptum acris praecipitatus, sic exceptus est, ut prius reciperetur ventre bestiae quam dente laceraretur.
6 Quanquam Scriptura neque nudum neque vestitum in illud antrum deiectum esse dixerit, ut possit intelligi illuc etiam nudus irruisse, si forte opus erat, tanquam ovo corium, ita illi vestem detrahi, quo facilius sorberetur.
7 Sic enim sunt homines de prophetae huius veste solliciti, quasi aut per fenestram parvam repsisse, aut in balneas intrasse dicatur; quo etiamsi necesse esset intrare vestitum, vix molestum esset, non tamen mirum.
Augustinus HOME