monumenta.ch > Augustinus > 30
>>> Augustinus, Epistolae, QUAESTIO SEXTA. De Iona propheta. , 31.

Augustinus, Epistolae, SEX QUAESTIONES CONTRA PAGANOS EXPOSITAE,..., 6, 30.

1 Postrema quaestio proposita est de Iona, nec ipsa quasi ex Porphyrio, sed tanquam ex irrisione Paganorum; sic enim posita est: Deinde quid sentire, inquit, debemus de Iona, qui dicitur in ventre ceti triduo fuisse; quod ἀπιθανὸν est et incredibile, transvoratum cum veste hominem, fuisse in corde piscis.
2 Aut si figura est, hanc dignaberis pandere.
3 Deinde quid sibi etiam illud vult supra evomitum Ionam cucurbitam natam (Ionae II, 1, et IV, 6): quid causae fuit, ut haec nasceretur?
4 Hoc enim genus quaestionis, multo cachinno a Paganis graviter irrisum animadverti.
Augustinus HOME