Augustinus, Epistolae, SEX QUAESTIONES CONTRA PAGANOS EXPOSITAE,..., 5, 29.
1 | Cito respondetur: Non solum hoc non dixit, verum etiam dixit quod Deus habeat Filium. |
2 | Apud eum enim Sapientia loquens ait: Ante omnes colles genuit me (Prov. VIII, 25). |
3 | Et quid est Christus, nisi Dei Sapientia? |
4 | Item quodam loco Proverbiorum: Deus, inquit, docuit me sapientiam, et scientiam sanctorum cognovi. |
5 | Quis ascendit in coelum, et descendit? |
6 | quis collegit ventos in sinum? |
7 | quis convertit aquam in vestimento? |
8 | quis tenuit fines terrae? |
9 | quod nomen est ei, aut quod nomen est Filii eius (Id. XXX, 4)? |
10 | Horum duorum quae in extremo commemoravi, unum retulit ad Patrem, id est, Quod nomen est ei, propter quod dixerat, Deus docuit me sapientiam: et alterum evidenter ad Filium, cum ait, aut quod nomen est Filii eius, propter caetera, quae de Filio magis intelliguntur, hoc est, Quis ascendit in coelum, et descendit; quod Paulus ita commemorat, Qui descendit, ipse est et qui ascendit super omnes coelos (Ephes. IV, 10): Quis collegit ventos in sinum? |
11 | id est, animas credentium in occultum atque secretum; quibus dicitur, Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo (Coloss. III, 3): Quis convertit aquam in vestimento? |
12 | ut dici posset, Quotquot in Christum baptizati estis, Christum induistis (Gal. III, 27): Quis tenuit fines terrae? |
13 | qui dixit discipulis suis, Eritis mihi testes in Ierusalem, et in tota Iudaea, et Samaria, et usque in fines terrae (Act. I. 8). |