monumenta.ch > Augustinus > 27
Augustinus, Epistolae, QUAESTIO QUARTA. De eo quod scriptum est: In qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis (Matth. VII, 2)., , 26. <<<    

Augustinus, Epistolae, SEX QUAESTIONES CONTRA PAGANOS EXPOSITAE,..., 4, 27.

1 Voluntas quippe ipsa punitur, sive animi supplicio sive corporis; ut quae delectatur in peccatis, ipsa plectatur in poenis, et ut qui iudicat sine misericordia, sine misericordia iudicetur: et in hac quippe sententia, ad hoc solum eadem mensura est, ut quod non praestitit, non ei praestetur; atque ita quod ipse iudicatur aeternum erit, quamvis quod iudicavit, aeternum esse nequiverit.
2 In eadem igitur mensura, quamvis non aeternorum malefactorum, aeterna supplicia remetiuntur; ut quia aeternam voluit habere peccati perfructionem, aeternam vindictae inveniat severitatem.
3 Non autem sinit proposita brevitas responsionis meae, ut colligum omnia, vel certe quamplurima quae de peccatis et de peccatorum poenis sancti Libri habent, atque ex his unam eruam sine ulla ambiguitate sententiam, si tamen id valeam viribus mentis, etiamsi congruum nanciscar otium.
4 Nunc tamen arbitror satis esse monstratum, non esse contrarium aeternitati suppliciorum, quod in eadem mensura redduntur, in qua peccata commissa sunt.
Augustinus HOME