monumenta.ch > Augustinus > 26
Augustinus, Epistolae, QUAESTIO QUARTA. De eo quod scriptum est: In qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis (Matth. VII, 2)., , 25. <<<     >>> 27.

Augustinus, Epistolae, SEX QUAESTIONES CONTRA PAGANOS EXPOSITAE,..., 4, 26.

1 Alia namque sunt manifesta tormenta quae post futura praeparantur, etiam ipsa ex eodem malae voluntatis cardine attracta: in ipso autem animo, ubi appetitus voluntatis humanorum omnium est mensura factorum, continuo poena sequitur culpam, plerumque maior non sentientis caecitate graviore.
2 Ideo cum dixisset, In quo iudicio iudicaveritis, iudicabimini, secutus adiunxit: Et qua mensura mensi fueritis, metietur vobis.
3 In voluntate quippe propria metietur bonus homo bona facta, et in ea metietur ei beatitudo.
4 Itemque in voluntate propria metietur malus homo mala opera, et in ea metietur ei miseria; quoniam ubi quisque bonus est, cum bene vult, ibi etiam malus cum male vult.
5 Ac per hoc ibi etiam fit vel beatus vel miser, hoc est in ipso suae voluntatis affectu, quae omnium factorum meritorumque mensura est.
6 Ex qualitatibus quippe voluntatum, non ex temporum spatiis, sive recte facta sive peccata metimur.
7 Alioquin maius peccatum haberetur, arborem deiicere quam hominem occidere.
8 Illud enim fit longa mora, ictibus multis; hoc uno ictu, brevissimo tempore: pro quo tamen exigui temporis tam grandi peccato, si perpetua deportatione homo puniretur, etiam mitius cum illo actum, quam dignus fuerat, diceretur; quamvis in spatio temporali longitudo poenae cum brevitate facinoris nullo modo sit comparanda.
9 Quid ergo contrarium est, si erunt pariter longa, vel etiam pariter aeterna supplicia, sed aliis alia mitiora, vel acriora; ut quibus tempus aequale est, non sit aequalis asperitas, propter mensuram etiam peccatorum, non in productione temporum, sed in voluntate peccantum?
Augustinus HOME