monumenta.ch > Augustinus > 25
Augustinus, Epistolae, QUAESTIO QUARTA. De eo quod scriptum est: In qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis (Matth. VII, 2)., , 24. <<<     >>> 26.

Augustinus, Epistolae, SEX QUAESTIONES CONTRA PAGANOS EXPOSITAE,..., 4, 25.

1 Cum vero dixerit, In qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis, cumque manifestum sit, aliud esse mensuram in qua metitur aliquid, aliud ipsam rem quae metitur; iam fieri potest ut in qua mensura homines mensi essent, verbi gratia, modium tritici, in ea illis metirentur millia modiorum, ut et tam multum interesset in quantitate frumenti, et nihil in mensura: ut taceam de ipsarum rerum diversitate; quia non solum fieri potest ut in qua mensura quis mensus fuerit hordeum, in ea illi metiatur triticum, sed in qua mensura mensus fuerit frumentum, in ea illi metiatur aurum, et frumenti sit unus modius, auri autem, quamplurimi.
2 Ita cum sine comparatione rerum ipsarum, et genus, et quantitas differat, dici tamen rectissime potest: In qua mensura mensus est, in ea illi metitum est.
3 Unde autem hoc dixerit Christus, paulo superius satis elucet: Nolite, inquit, iudicare, ut non iudicemini: in quo enim iudicio iudicaveritis, iudicabimini.
4 Numquid si iniquo iudicio iudicabunt, iniquo iudicabuntur?
5 Absit.
6 Nulla quippe iniquitas apud Deum.
7 Sed ita dictum est, In quo iudicio iudicaveritis, in eo iudicabimini, tanquam diceretur: In qua voluntate benefeceritis, in ipsa liberabimini; vel, in qua voluntate malefeceritis, in ipsa puniemini.
8 Velut si quisquam ad turpem concupiscentiam oculis utens, excaecari iuberetur, recte utique audiret: In quibus oculis peccasti, in eis supplicium meruisti.
9 Iudicio enim quisque animi sui, seu bono seu malo, utitur vel ad benefaciendum vel ad peccandum.
10 Unde non iniquum est ut in quo iudicat in eo iudicetur, hoc est, ut in ipso animi sui iudicio poenas luat, cum ea mala patitur quae male iudicantem animum consequuntur.
Augustinus HOME