monumenta.ch > Augustinus > 24
Augustinus, Epistolae, QUAESTIO QUARTA. De eo quod scriptum est: In qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis (Matth. VII, 2)., , 23. <<<     >>> 25.

Augustinus, Epistolae, SEX QUAESTIONES CONTRA PAGANOS EXPOSITAE,..., 4, 24.

1 Si enim dixisset, Quod mensi fueritis, hoc metietur vobis; etiam sic non omnino ad eamdem rem ex omni parte necesse esset referre sententiam.
2 Possumus enim recte dicere, Quod plantaveris, hoc decerpes; quamvis nemo plantet pomum sed lignum, decerpat autem pomum magis quam lignum: sed illud dicimus secundum arboris genus, quia non ficum plantat unde nucem decerpat.
3 Ita dici posset, Quod feceris patieris: non ut si stuprum fecerit, stuprum patiatur; sed quod peccato isto fecit legi, hoc ei lex faciat, id est, quia legem talia prohibentem de sua vita abstulit, auferat eum etiam ipsa lex de hominum vita quam regit.
4 Item si dixisset, Quantum mensi fueritis, tantum remetietur vobis; nec sic esset consequens ut omni modo aequales peccatis poenas intelligere deberemus.
5 Neque enim aequalia sunt, verbi gratia, triticum et hordeum; et profecto dici posset, Quantum mensi fueritis, tantum remetietur vobis, hoc est, quantum tritici, tantum hordei.
6 Quod si de doloribus ageretur atque diceretur, Quantum dolorem ingesseritis, tantus ingeretur vobis; fieri posset ut tantus dolor esset, quamvis tempore diuturnior, hoc est mora maior, vi par.
7 Neque enim si de duabus lucernis dicamus, Tantum ignis iste caluit, quantum ille; ideo falsum erit, quia una earum forte citius exstincta est.
8 Non itaque si aliquid secundum aliud tantum est, secundum aliud non est tantum, quia non omni modo tantum est, ideo falsus est modus in quo tantum est.
Augustinus HOME