Augustinus, Epistolae, SEX QUAESTIONES CONTRA PAGANOS EXPOSITAE,..., 4, 23.
1 | Istam quaestionem a qualicumque philosopho esse obiectam atque propositam, difficile est credere: quippe qui ait, Omnis mensura circumscribitur tempore, quasi non soleat nisi temporum esse mensura, sicut horarum et dierum et annorum; vel sicut dicimus brevem syllabam simplum habere temporis, ad syllabam longam. |
2 | Puto enim modios et rabones, urnas et amphoras, non temporum esse mensuras. |
3 | Quomodo ergo omnis mensura circumscribitur tempore? |
4 | Nonne ipsi dicunt, solem istum sempiternum esse? |
5 | qui tamen quantus sit ad terram, mensuris geometricis perscrutari audent et renuntiare. |
6 | Quod sive possint, sive non possint, constat eum tamen propriam sui orbis habere mensuram. |
7 | Quia et si comprehendunt quantus sit, mensuram eius comprehendunt; et si hoc non assequuntur, mensuram eius utique non comprehendunt: nec ideo nulla est, quia homines eam nosse non possunt. |
8 | Potest igitur aliquid et sempiternum esse, et certam sui modi habere mensuram. |
9 | Secundum ipsos enim de solis aeternitate locutus sum, ut sua sententia convincantur, atque concedant esse posse aliquid cum mensura sempiternum. |
10 | Ac sic non ideo putent non esse credendum de supplicio sempiterno quod minatus est Christus, quia idem dixit: In qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis. |