monumenta.ch > Augustinus > 21
Augustinus, Epistolae, QUAESTIO TERTIA. De sacrificiorum distinctione. , , 20. <<<    

Augustinus, Epistolae, SEX QUAESTIONES CONTRA PAGANOS EXPOSITAE,..., 3, 21.

1 Dispertita autem divinis eloquiis sacrificia pro temporum congruentia, ut alia fierent ante manifestationem Novi Testamenti, quod ex ipsa vera ut unius sacerdotis victima, hoc est, ex effuso Christi sanguine ministratur, et aliud nunc quod huic manifestationi congruum, qui iam declarato nomine christiani appellamur, offerimus, non solum evangelicis, verum etiam propheticis Litteris demonstratur.
2 Mutatio quippe non Dei, non ipsius religionis, sed sacrificiorum et sacramentorum impudenter nunc videretur praedicata, nisi fuisset ante praedicta.
3 Quemadmodum enim unus idemque homo, si Deo mane aliud offerat, aliud vespere, pro congruentia diurni temporis, non Deum mutat, nec religionem, sicut nec salutem qui alio modo mane, alio vespere salutat: ita in universo tractu saeculorum, cum aliud oblatum est ab antiquis sanctis, aliud ab eis qui nunc sunt offertur, non humana praesumptione, sed auctoritate divina, temporibus congrua sacra mysteria celebrantur, non Deus aut religio commutatur.
Augustinus HOME