Augustinus, Epistolae, SEX QUAESTIONES CONTRA PAGANOS EXPOSITAE,..., 3, 20.
1 | Neque illinc excusant impii sua sacrilega sacra et simulacra, quod eleganter interpretantur quid quaeque significent. |
2 | Omnis quippe illa interpretatio ad creaturam refertur, non ad Creatorem, cui uni debetur servitus religionis illa, quae uno nomine λατρεία graece appellatur. |
3 | Nec nos dicimus terram, maria, coelum, solem, lunam, stellas, et quasdam non in promptu sitas coelites potestates esse daemonia: sed cum omnis creatura partim corporalis sit, partim vero incorporalis, quam etiam spiritualem vocamus, manifestum est, id quod a nobis pie ac religiose fit, a voluntate animi proficisci, quae creatura spiritualis est, et omni corporali praeponenda. |
4 | Unde colligitur corporali creaturae non esse sacrificandum. |
5 | Restat spiritualis, quae vel pia vel impia est: pia scilicet, in hominibus et Angelis iustis, et Deo rite servientibus; impia vero in hominibus et angelis iniquis, quos etiam daemones dicimus. |
6 | Ac per hoc nec spirituali, quamvis iustae creaturae sacrificandum est. |
7 | Quoniam quanto magis pia est et subdita Deo, tanto minus se tali honore dignatur, quem scit non deberi nisi Deo. |
8 | Quanto ergo perniciosius est sacrificare daemoniis, hoc est iniquae spirituali creaturae, quae in hoc proximo et caliginoso coelo habitans, tanquam in aerio carcere suo, prae destinata est supplicio sempiterno! |
9 | Quamobrem, etiam cum se homines superioribus coelestibus potestatibus, quae non sunt daemonia, sacrificare dicunt et solius nominis interesse arbitrantur, quod illi deos, nos eos Angelos appellamus, non se opponunt eis ludificandis multiplici fallacia, nisi daemones, qui errore delectantur et quodammodo pascuntur humano. |
10 | Quoniam sancti Angeli non approbant sacrificium, nisi quod ex doctrina verae sapientiae, veraeque religionis offertur uni vero Deo, cui sancta societate deserviunt. |
11 | Proinde, sicut impia superbia, sive hominum, sive daemonum, sibi hos divinos honores exhiberi vel iubet vel cupit; ita pia humilitas vel hominum, vel Angelorum sanctorum, haec sibi oblata recusavit, et cui deberentur ostendit. |
12 | Cuius rei manifestissima in sacris Litteris nostris exempla monstrantur. |