Augustinus, Epistolae, SEX QUAESTIONES CONTRA PAGANOS EXPOSITAE,..., 3, 19.
1 | Quibus morbidis et pestilentiosis affectibus medetur Scriptura divina, quae rem quidem notam, sed tamen salubri remedio admonitionis inculcat, dicens, Oculos habent et non vident, aures habent et non audiunt (Psal. CXIII, 5), et caetera talia. |
2 | Haec enim verba, quo magis aperta et populariter vera sunt, eo magis incutiunt salubrem pudorem illis qui, cum talibus simulacris divinum cum timore cultum exhibent, eaque viventibus similia venerantes adorantesque contuentur, eisque velut praesentibus preces allegant, victimas immolant, vota persolvunt, sic afficiuntur omnino ut ea sensu carentia putare non audeant. |
3 | Ne arbitrentur autem isti hoc solum nostros Libros velle sonare, quod huiuscemodi affectus humano cordi ex idolis innascitur, apertissime scriptum est, Quoniam omnes dii gentium daemonia (Psal. XCV, 5). |
4 | Unde et apostolica disciplina non solum dicit, quod apud Ioannem legitur, Fratres, cavete a simulacris (I Ioan. V, 21); verum etiam quod apud Paulum: Quid ergo? |
5 | dico quod idolis immolatum sit aliquid, aut idolum est aliquid? |
6 | Sed quae immolant gentes, daemoniis et non Deo immolant: nolo autem vos socios fieri daemoniorum (I Cor. X, 19, 20). |
7 | Unde satis intelligi potest, non tam ipsam immolationem (nam vero Deo prisci sancti immolaverunt), sed quod diis falsis et impiis daemoniis immolatur, reprehendi a vera religione in superstitionibus gentium. |
8 | Sicut enim veritas hortatur homines fieri socios sanctorum Angelorum; ita seducit impietas ad societatem daemoniorum, cui praeparatur ignis aeternus, sicut regnum aeternum societati sanctorum. |