Augustinus, Epistolae, SEX QUAESTIONES CONTRA PAGANOS EXPOSITAE,..., 3, 18.
1 | Hoc sane nec in ista brevitate praetereundum est, quod templum, sacerdotium, sacrificium, et alia quaecumque ad haec pertinentia, nisi uni vero Deo deberi nossent dii falsi, hoc est daemones, qui sunt praevaricatores angeli, nunquam haec sibi a cultoribus suis, quos decipiunt, expetissent. |
2 | Verum haec cum exhibentur Deo, secundum eius inspirationem atque doctrinam, vera religio est: cum autem daemonibus, secundum eorum impiam superbiam, noxia superstitio. |
3 | Quapropter qui christianas Litteras utriusque Testamenti sciunt, non hoc culpant in sacrilegis ritibus Paganorum quod construant templa, et instituant sacerdotia, et faciant sacrificia; sed quod haec idolis et daemoniis exhibeant. |
4 | Et idola quidem omni sensu carere, quis dubitet? |
5 | Verumtamen cum his locantur sedibus, honorabili sublimitate, ut a precantibus atque immolantibus attendantur, ipsa similitudine animatorum membrorum atque sensuum, quamvis insensata et exanima, afficiunt infirmos animos, ut vivere ac spirare videantur; accedente praesertim veneratione multitudinis, qua tantus eis cultus impenditur. |