Augustinus, Epistolae, SEX QUAESTIONES CONTRA PAGANOS EXPOSITAE,..., 3, 17.
1 | Huic respondetur, quoniam ex illo Scripturarum nostrarum loco haec quaestio proposita agnoscitur, ubi scriptum est Cain ex fructibus terrae. |
2 | Abel autem ex primitivis ovium obtulisse munus Deo (Gen. IV, 3, 4), hinc potius esse intelligendum quam sit res antiqua sacrificium, quod non nisi uni Deo vero offerri oportere veraces et sacrae Litterae monent: non quod illo egeat Deus, cum in eisdem ipsis litteris apertissime sit scriptum, Dixi Domino, Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges (Psal. XV, 2); sed quod etiam in his, vel acceptandis vel reprobandis vel percipiendis, non nisi hominibus consulat. |
3 | Nobis enim prodest colere Deum, non ipsi Deo. |
4 | Cum ergo inspirat et docet quomodo colendus sit, non solum sua nulla indigentia facit, sed nostra maxima utilitate. |
5 | Significativa sunt autem omnia talia sacrificia, et quarumdam rerum similitudines, quibus admoneri nos oportet ad ea ipsa quorum similitudines sunt, sive scrutanda, sive noscenda, sive recolenda. |
6 | De qua re, quantum satis est, disserenda, non brevis sermo flagitandus est, quo nunc respondere nobis propositum est: praesertim quia in aliis opusculis nostris, de hac re multa iam diximus. |
7 | Et qui ante nos Dei eloquia tractaverunt, de similitudinibus sacrificiorum Veteris Testamenti, tanquam umbris figurisque futurorum copiose locuti sunt. |