monumenta.ch > Augustinus > 15
Augustinus, Epistolae, QUAESTIO SECUNDA. De tempore christianae religionis. , , 14. <<<    

Augustinus, Epistolae, SEX QUAESTIONES CONTRA PAGANOS EXPOSITAE,..., 2, 15.

1 Et tamen ab initio generis humani, alias occultius, alias evidentius, sicut congruere temporibus divinitus visum est, nec prophetari destitit, nec qui in eum crederent defuerunt, ab Adam usque ad Moysen, et in ipso populo Israel, quae speciali quodam mysterio gens prophetica fuit, et in aliis gentibus antequam venisset in carne.
2 Cum enim nonnulli commemorantur in sanctis hebraicis Libris iam ex tempore Abrahae, nec de stirpe carnis eius, nec ex populo Israel, nec ex adventitia societate in populo Israel, qui tamen huius sacramenti participes fuerunt; cur non credamus etiam in caeteris hac atque illac gentibus, alias alios fuisse, quamvis eos commemoratos in eisdem auctoritatibus non legamus?
3 Ita salus religionis huius, per quam solam veram salus vera veraciterque promittitur, nulli unquam defuit qui dignus fuit, et cui defuit, dignus non fuit.
4 Et ab exordio propagationis humanae, usque in finem, quibusdam ad praemium, quibusdam ad iudicium praedicatur.
5 Ac per hoc et quibus omnino annuntiata non est, non credituri praesciebantur; et quibus non credituris tamen annuntiata est, in illorum exemplum demonstrantur: quibus autem credituris annuntiantur, hi regno coelorum et sanctorum Angelorum societati praeparantur.
Augustinus HOME