monumenta.ch > Augustinus > 14
Augustinus, Epistolae, QUAESTIO SECUNDA. De tempore christianae religionis. , , 13. <<<     >>> 15.

Augustinus, Epistolae, SEX QUAESTIONES CONTRA PAGANOS EXPOSITAE,..., 2, 14.

1 Si enim dixerint propterea non semper nec ubique fuisse Pythagoricam disciplinam, quia Pythagoras homo fuit, neque hoc in potestate habere potuit; numquid hoc etiam dicere possunt, eo ipso tempore quando fuit, et in his terrarum locis ubi illa philosophia viguit, omnes qui eum audire potuerunt, etiam credere sectarique voluisse?
2 Ac per hoc magis si tantae potestatis fuisset Pythagoras, ut ubi vellet, et quando vellet, sua dogmata praedicaret, etsi haberet etiam cum ea potestate summam rerum praescientiam, nusquam et nunquam appareret, nisi ubi et quando sibi homines credituros esse praenosceret.
3 Proinde, cum Christo non obiiciant, quod eius doctrinam non omnes sequuntur; sentiunt enim et ipsi nequaquam hoc recte obiici posse, vel philosophorum sapientiae, vel etiam numini deorum suorum; quid respondebunt si excepta illa altitudine sapientiae et scientiae Dei, ubi fortassis aliud divinum consilium longe secretius latet, sine praeiudicio etiam aliarum forte causarum, quae a prudentibus investigari queunt, hoc solum eis brevitatis gratia, in huius quaestionis disputatione dicamus, tunc voluisse hominibus apparere Christum, et apud eos praedicari doctrinam suam, quando sciebat, et ubi sciebat esse qui in eum fuerant credituri?
4 His enim temporibus et his locis, quibus Evangelium eius non est praedicatum, tales omnes in eius praedicatione futuros esse praesciebat, quales non quidem omnes, sed tamen multi in eius corporali praesentia fuerunt, qui in eum nec suscitatis ab eo mortuis credere voluerunt: quales etiam nunc multos videmus, cum tanta manifestatione de illo compleantur praeconia Prophetarum, nolle adhuc credere, et malle humana astutia resistere, quam tam clarae atque perspicuae tamque sublimi et sublimiter diffamatae divinae cedere auctoritati.
5 Quandiu parvus et infirmus est intellectus hominis, divinae debet cedere veritati.
6 Quid ergo mirum si tam infidelibus plenum orbem terrarum Christus prioribus saeculis noverat, ut eis apparere, vel praedicari merito nollet, quos nec verbis, nec miraculis suis credituros esse praesciebat?
7 Neque enim incredibile est tales fuisse tunc omnes, quales ab eius adventu usque ad hoc tempus, tam multos fuisse et esse miramur.
Augustinus HOME