monumenta.ch > Augustinus > 13
Augustinus, Epistolae, QUAESTIO SECUNDA. De tempore christianae religionis. , , 12. <<<     >>> 14.

Augustinus, Epistolae, SEX QUAESTIONES CONTRA PAGANOS EXPOSITAE,..., 2, 13.

1 Nec nos eis obiicimus quod aliter Numa Pompilius deos colendos Romanis instituit, atque aliter ab eis vel Italis antea colebantur, nec quod Pythagoreis temporibus illa philosophia celebrata est, quae antea vel omnino non erat, vel in paucissimis eadem sentientibus, non tamen eodem ritu viventibus fortasse latitabat: sed utrum illi dii, veri, aut colendi sint, et utrum illa philosophia animarum saluti aliquid prosit; hoc cum eis agimus, hoc in quaestionem vocamus, hoc disputando convellimus.
2 Desinant igitur obiicere nobis quod omni sectae, et omni nomini religionis obiici potest.
3 Cum enim non fortuito labi, sed divina providentia tempora ordinari fateantur, quid cuique tempori aptum et opportunum sit, humanum consilium praetergreditur, et illinc dispertitur, unde ipsa providentia rebus consulit.
Augustinus HOME