Augustinus, Epistolae, SEX QUAESTIONES CONTRA PAGANOS EXPOSITAE,..., 2, 12.
1 | Itaque ab exordio generis humani, quicumque in eum crediderunt, eumque utcumque intellexerunt, et secundum eius praecepta pie et iuste vixerunt, quandolibet et ubilibet fuerint, per eum procul dubio salvi facti sunt. |
2 | Sicut enim nos in eum credimus et apud Patrem manentem, et qui in carne iam venerit, sic credebant in eum antiqui, et apud Patrem manentem, et in carne venturum. |
3 | Nec quia pro temporum varietate nunc factum annuntiatur, quod tunc futurum praenuntiabatur, ideo fides ipsa variata, vel salus ipsa diversa est. |
4 | Nec quia una eademque res, aliis atque aliis sacris et sacramentis vel praedicatur aut prophetatur, ideo alias atque alias res vel alias atque alias salutes oportet intelligi. |
5 | Quid autem quando fiat quod ad unam eamdemque fidelium et piorum liberationem pertineat, consilium Deo tribuamus nobis obedientiam teneamus. |
6 | Proinde aliis tunc nominibus et signis, aliis autem nunc, et prius occultius, postea manifestius, et prius a paucioribus, postea a pluribus, una tamen eademque religio vera significatur et observatur. |