1 | Quamobrem cum Christum dicamus Verbum Dei per quod facta sunt omnia, et ideo Filium quia Verbum, nec Verbum dictum atque transactum, sed apud incommutabilem Patrem incommutabile ipsum atque incommutabiliter manens, sub cuius regimine universa creatura spiritualis et corporalis, pro congruentia temporum locorumque administratur, cui moderandae et gubernandae, quid, quando et ubi, circa eam fieri oporteat, sapientia et scientia penes ipsum est; profecto et antequam propagaret Hebraeorum gentem, per quam sui adventus manifestationem congruis sacramentis praefiguraret, et ipsis temporibus Israelitici regni, et deinde cum se in carne de virgine accepta mortalibus mortaliter demonstravit et deinceps usque nunc, cum implet omnia quae per Prophetas ante praedixit, et abhinc usque ad finem saeculi, quo sanctos ab impiis dirempturus est, et sua cuique retributurus, idem ipse est Filius Dei, Patri coaeternus, et incommutabilis Sapientia, per quam creata est universa natura, et cuius participatione omnis rationalis anima fit beata. |