monumenta.ch > Augustinus > 10
Augustinus, Epistolae, QUAESTIO SECUNDA. De tempore christianae religionis. , , 9. <<<     >>> 11.

Augustinus, Epistolae, SEX QUAESTIONES CONTRA PAGANOS EXPOSITAE,..., 2, 10.

1 Hic si dicunt deos quidem ipsos semper fuisse, et ad liberandos cultores suos pariter abique valuisse, sed pro varietate rerum temporalium ac terrenarum, quae scirent certis temporibus locisque congruere, in his alias atque alias, alibi atque alibi, aliter atque aliter sibi voluisse serviri; cur hanc quaestionem christianae religioni ingerunt, in qua nobis ipsi pro diis suis aut respondere non possunt, aut si possunt, in eo ipso sibi etiam pro nostra religione respondeant, ita nihil interesse pro diversa temporum locorumque congruentia, quam diversis sacramentis colatur, si quod colitur sanctum est, sicut nihil interest pro diversa linguarum auditorumque congruentia, quam diversis sonis dicatur, si quod dicitur verum est: dum hoc sane intersit, quod linguae sonos, quibus inter se sua sensa communicent, etiam homines pacto quodam societatis sibi instituere possunt; quibus autem sacris divinitati congruerent, voluntatem Dei secuti sunt qui recte sapuerunt.
2 Quae omnino nunquam defuit ad salutem iustitiae pietatique mortalium, et si qua in aliis atque in aliis populis, una eademque religione sociatis varie celebrantur, quatenus fiat plurimum refert, quo et humana exhortetur vel toleretur infirmitas, et divina non oppugnetur auctoritas.
Augustinus HOME