monumenta.ch > Augustinus > 9
Augustinus, Epistolae, QUAESTIO SECUNDA. De tempore christianae religionis. , , 8. <<<     >>> 10.

Augustinus, Epistolae, SEX QUAESTIONES CONTRA PAGANOS EXPOSITAE,..., 2, 9.

1 Huic propositioni respondetur, ut primo ipsi dicant utrum profuerint hominibus deorum suorum sacra, quae constat certis temporibus instituta.
2 Quae si negant aliquid profuisse ad animarum salutem, nobiscum ea destruunt, et esse inania confitentur.
3 Nos quidem etiam perniciosa monstramus; sed parum non est ut ipsi interim prius inania fateantur.
4 Si vero ea defendunt, et sapienter atque utiliter asserunt instituta; quaero quid actum sit de his qui antequam haec instituta essent, morte obierunt: hac enim utique salute atque utilitate fraudati sunt.
5 Si autem potuerunt alio modo purgari, cur non idem modus perseveravit in posteros?
6 quid opus erat instituere novitias consecrationes, quae antiquitus non fuerunt?
Augustinus HOME