Augustinus, Epistolae, SEX QUAESTIONES CONTRA PAGANOS EXPOSITAE,..., 2, 8.
1 | Item alia proposuerunt, quae dicerent de Porphyrio contra Christianos tanquam validiora decerpta. |
2 | Si Christus se, inquiunt, salutis viam dicit, gratiam, et veritatem, in seque solo ponit animis sibi credentibus reditum (Ioan. XIV, 6); quid egerunt tot saeculorum homines ante Christum? |
3 | Ut dimittam, inquit, tempora ante Latium regnatum, ab ipso Latio quasi principium humani nominis sumamus. |
4 | In ipso Latio ante Albam dii culti sunt. |
5 | In Alba aeque religiones ritusque valuere templorum. |
6 | Non paucioribus saeculis ipsa Roma, longo saeculorum tractu sine christiana lege fuit. |
7 | Quid, inquit, actum de tam innumeris animis, qui omnino in culpa nulla sunt; siquidem is cui credi posset, nondum adventum suum hominibus commodarat? |
8 | Orbis quoque cum ipsa Roma in ritibus templorum caluit. |
9 | Quare, inquit, Salvator qui dictus est, sese tot saeculis subduxit? |
10 | Sed ne, inquit, dicant lege Iudaica vetere hominum curatum genus, longo post tempore lex Iudaeorum apparuit ac viguit angusta Syriae regione, postea vero prorepsit etiam in fines Italos; sed post Caesarem Caium, aut certe ipso imperante. |
11 | Quid igitur actum de Romanis animabus vel Latinis, quae gratia nondum advenientis Christi viduatae sunt, usque in Caesarum tempus? |