monumenta.ch > Augustinus > 7
Augustinus, Epistolae, QUAESTIO PRIMA. De Resurrectione. , , 6. <<<    

Augustinus, Epistolae, SEX QUAESTIONES CONTRA PAGANOS EXPOSITAE,..., 1a, 7.

1 Sciat sane qui has proposuit quaestiones, Christum post resurrectionem cicatrices, non vulnera demonstrasse dubitantibus, propter quos etiam cibum ac potum sumere voluit, non semel, sed saepius, ne illud non corpus, sed spiritum esse arbitrarentur et sibi non solide, sed imaginaliter apparere.
2 Tunc autem illae falsae cicatrices fuissent, si nulla vulnera praecessissent; et tamen nec ipsae essent, si eas esse noluisset.
3 Voluit autem certae dispensationis gratia, ut eis quos aedificabat in fide non ficta, non aliud pro alio, sed hoc quod crucifixum viderant, resurrexisse monstraret.
4 Quid est ergo quod dicitur.
5 Si propter incredulum fecit, finxit?
6 quasi vero si quisquam vir fortis pro patria dimicans, multa adversa vulnera exciperet, et peritissimo medico, qui haec ita curare valeret ut cicatrices nullae apparerent, ipse potius diceret sic se velle sanari ut magis essent in corpore suo vestigia vulnerum, tanquam tituli gloriarum, ideo ille medicus cicatrices finxisse diceretur, quia cum per artem efficere potuerit ut non essent, certa existente causa per artem effecit potius ut essent: quae uno solo modo, sicut superius dixi, falsae convincerentur, si nulla vulnera sanarentur.
Augustinus HOME