monumenta.ch > Augustinus > 6
Augustinus, Epistolae, QUAESTIO PRIMA. De Resurrectione. , , 5. <<<     >>> 7.

Augustinus, Epistolae, SEX QUAESTIONES CONTRA PAGANOS EXPOSITAE,..., 1a, 6.

1 Quomodo autem contrarium est, et Christum post resurrectionem cibatum, et in resurrectione quae promittitur ciborum indigentiam non futuram; cum et Angelos legamus eiusdemmodi escas eodemque modo sumpsisse, non ficto et inani phantasmate, sed manifestissima veritate; nec tamen necessitate, sed potestate?
2 Aliter enim absorbet terra aquam sitiens, aliter solis radius candens: illa indigentia, iste potentia.
3 Futurae ergo resurrectionis corpus, imperfectae felicitatis erit, si cibos sumere non potuerit; imperfectae felicitatis, si cibis eguerit.
4 Possem hic de commutationibus corporalium qualitatum, et de praepotenti valentia in inferiora corpora corporum superiorum latius disputare; sed breviter mihi respondere propositum est, et talibus ingeniis hoc scribitur, quae admonere suffecerit.
Augustinus HOME