monumenta.ch > Augustinus > 5
Augustinus, Epistolae, QUAESTIO PRIMA. De Resurrectione. , , 4. <<<     >>> 6.

Augustinus, Epistolae, SEX QUAESTIONES CONTRA PAGANOS EXPOSITAE,..., 1a, 5.

1 Quantum autem attinet ad illam differentiam, quod Christi corpus, non dissolutum tabe atque putredine, die tertio resurrexit, nostra vero post longum tempus, ex quadam, quo soluta discesserant, confusione reparabuntur; humanae facultati utrumque impossibile est, divinae autem potestati utrumque facillimum.
2 Ut enim radius oculi nostri, non citius pervenit ad propinquiora, tardius ad longinquiora, sed utraque intervalla parili celeritate contingit; ita cum in ictu oculi (I Cor. XV, 52), sicut Apostolus dicit, fit resurrectio mortuorum, omnipotentiae Dei et ineffabili nutui tam facile est quaeque recentia, quam diuturno tempore dilapsa cadavera suscitare.
3 Incredibilia sunt haec quibusdam, quia inexperta; cum omnis natura rerum tam sit plena miraculis, ut non quasi facili pervestigatione rationis, sed videndi consuetudine, mira non sint, atque ob hoc, nec consideratione, nec inquisitione digna videantur.
4 Nam ego, et mecum quicumque invisibilia Dei per ea quae facta sunt intelligere moliuntur (Rom. I, 20), aut non minus aut amplius admiramur, in uno seminis tam parvulo grano, omnia quae laudamus in arbore tanquam liciata latuisse, quam mundi huius tam ingentem sinum, quae de corporibus humanis dum dilabuntur assumit, resurrectioni futurae tota et integra redditurum.
Augustinus HOME