monumenta.ch > Augustinus > 4
Augustinus, Epistolae, QUAESTIO PRIMA. De Resurrectione. , , 3. <<<     >>> 5.

Augustinus, Epistolae, SEX QUAESTIONES CONTRA PAGANOS EXPOSITAE,..., 1a, 4.

1 Sed ne hoc ipsum quod scriptum est de primo homine, similiter infideles homines nolint credere, quaerant vel animadvertant, si vel hoc possunt, quam muliorum animalium genera sine parentibus ex terra procreentur, quae tamen coeundo pariant etiam ipsa sui simile, nec propter diversitatem nativitatis intersit aliquid ad naturam eorum, quae procreata sunt ex terra, et eorum quae illis coeuntibus orta sunt.
2 Similiter enim vivunt, similiterque moriuntur, quamvis dissimiliter nata sint.
3 Ita non est absurdum, ut similiter resurgant corpora, quae dissimiliter orta sunt.
4 Huiusmodi autem homines non valentes intueri ad quam rem intersit aliquid diversum, et ad quam non intersit, ubi adverterint aliquam distantiam primordiorum, etiam omnia consequent a distare oportere contendunt.
5 Possunt tales putare oleum ex adipibus non debere natare super aquam, sicut illud quod ex oliva est, quoniam longe est utriusque origo dissimilis, quando illud ex ligno, hoc ex carne profluxerit.
Augustinus HOME