monumenta.ch > Augustinus > 3
Augustinus, Epistolae, QUAESTIO PRIMA. De Resurrectione. , , 2. <<<     >>> 4.

Augustinus, Epistolae, SEX QUAESTIONES CONTRA PAGANOS EXPOSITAE,..., 1a, 3.

1 Quibus respondetur, ideo non Lazari resurrectionem, sed potius Christi congruere promissae resurrectioni, quia Lazarus ita resurrexit ut iterum moreretur, Christus autem, sicut de illo scriptum est, surgens a mortuis, iam non moritur, et mors illi ultra non dominabitur (Rom. VI, 9).
2 Quod etiam promissum est resurrecturis in fine saeculi, et cum illo regnaturis in aeternum.
3 Sic autem non pertinet ad resurrectionem differentia nativitatis Christi et nostrae, quod ille sine virili semine, nos autem ex viro et femina creati sumus, sicut etiam non pertinet ad ipsius mortis differentiam.
4 Non enim propterea illius non vera mors fuit, quia sine virili semine natus est; sicut nec ipsius primi hominis aliter exorta caro quam nostra (quandoquidem ille sine parentibus de terra creatus est, nos vero ex parentibus) aliquid attulit ad differentiam mortis, ut aliter ille moreretur, aliter nos.
5 Sicut autem ad mortis sic nec ad resurrectionis differentiam valet diversa nativitas.
Augustinus HOME