Augustinus, Epistolae, SEX QUAESTIONES CONTRA PAGANOS EXPOSITAE,..., 1a, 2.
1 | Movet quosdam, et requirunt de duabus resurrectionibus quae conveniat promissae resurrectioni, utrumnam Christi an Lazari? |
2 | Si Christi, inquiunt, quomodo potest haec convenire resurrectioni natorum ex semine, eius qui nulla seminis conditione natus est? |
3 | Si autem Lazari resurrectio convenire asseritur, ne haec quidem congruere videtur: siquidem Lazari resurrectio facta sit de corpore nondum tabescente, de eo corpore, quo Lazarus dicebatur; nostra autem multis saeculis post ex confuso eruetur. |
4 | Deinde si post resurrectionem status beatus futurus est, nulla corporis iniuria, nulla necessitate famis, quid sibi vult cibatum Christum fuisse, et vulnera monstravisse? |
5 | Sed si propter incredulum fecit, finxit: si autem verum ostendit, ergo in resurrectione accepta futura sunt vulnera. |