Augustinus, Epistolae, SEX QUAESTIONES CONTRA PAGANOS EXPOSITAE,..., 1.
1 | Quaestiones tibi propositas mihi delegare maluisti, non, ut opinior, pigritia, sed quod ea quoque ipsa quae nosti, libentius per nos audis, dum nos nimis diligis. |
2 | At ego propterea malebam a te illas aperiri, quod ille ipse amicus, qui eas proposuit, quantum ex hoc coniici datur, quod mihi ad quasdam epistolas non rescripsit, quasi nos verecundatur sequi: viderit quam ob causam. |
3 | Hoc tamen suspicor, nec suspicio mea vel malevola est vel absurda, cum et optime noveris quantum eum diligam, quantoque mihi dolori sit, quod nondum christianus est; et utique non inconvenienter arbitror eum, quem video mihi rescribere noluisse, nihil sibi a me scribi voluisse. |
4 | Proinde obsecro te, ut quemadmodum ego tibi parui, atque inter meas arctissimas occupationes, tuam sanctam mihique charissimam voluntatem offendere timui, si non facerem quod petisti, ita tu quoque facias quod peto. |
5 | Hoc est autem, ut breviter quemadmodum a te, sicut mihi indicasti, postulavit, ad omnia illi respondere non graveris, quod et ante facere potuisti. |
6 | Scies enim cum legeris, nihil pene a me dictum quod ipse non noveras, aut quod me tacente nosse non poteras. |
7 | Sed hoc opus meum rogo habeas cum caeteris, quorum studio scis convenire. |
8 | Tuum vero illud quod flagito, habeat ipse cui hoc potissimum congruit, et caeteri quos non parum ista delectant, quemadmodum dici possunt abs te, inter quos et ipse sum. |
9 | Vivas semper in Christo nostri memor. |