Augustinus, Epistolae, DE SEQUENTE EPISTOLA. (LIB. II RETRACT., CAP. XXXI.)
1 | Inter haec missae sunt mihi a Carthagine quaestiones sex, quas proposuit amicus quidam, quem cupiebam fieri christianum, ut contra Paganos solverentur, praesertim quia nonnullas earum a Porphyrio philosopho propositas dixit. |
2 | Sed non eum esse arbitror Porphyrium Siculum illum, cuius celeberrima est fama. |
3 | Harum quaestionum disputationes in unum librum contuli, non prolixum, cuius est titulus: « Sex quaestiones contra Paganos expositae. |
4 | » Earum autem prima est de Resurrectione, secunda de tempore christianae religionis, tertia de sacrificiorum distinctione, quarta de eo quod scriptum est, « In qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis » (Matth. VII, 2), quinta de Filio Dei secundum Salomonem, sexta de Iona propheta. |
5 | In quarum secunda quod dixi, « Salus religionis huius, per quam solam veram salus vera veraciterque promittitur, nulli unquam defuit, qui dignus fuit, et cui defuit, dignus non fuit, » non ita dixi tanquam ex meritis suis quisquam dignus fuerit, sed quemadmodum ait Apostolus, « Non ex operibus, sed ex vocante dictum esse, Maior serviet minori » (Rom. IX, 12, 13): quam vocationem ad Dei propositum asserit pertinere. |
6 | Unde dicit: « Non secundum opera nostra, sed secundum suum propositum et gratiam » (II Tim. I, 9). |
7 | Unde item dicit: « Scimus quia diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, iis qui secundum propositum vocati sunt sancti » (Rom. VIII, 28). |
8 | De qua vocatione ait: « Ut dignos vos habeat vocatione sua sancta » (II Thess. I, 11). |
9 | Hic liber post epistolam, quae postmodum a capite addita est, sic incipit: « Movet quosdam, et requirunt. |