monumenta.ch > Augustinus > 39
Augustinus, Epistolae, CAPUT XXI., , 38. <<<    

Augustinus, Epistolae, AD INQUISITIONES IANUARII LIBER SECUNDUS,..., 21, 39.

1 Itaque et tu, charissime, sive ista, sive alia, sic lege, sic disce, ut memineris verissime dictum: Scientia inflat, charitas aedificat (I Cor. VIII, 1).
2 Charitas autem non aemulatur, non inflat.
3 Sic itaque adhibeatur scientia tanquam machina quaedam, per quam structura charitatis assurgat quae maneat in aeternum, etiam cum scientia destruetur (Id. XIII, 4, 8); quae ad finem charitatis adhibita multum est utilis; per se autem ipsa sine tali fine, non modo superflua, sed etiam perniciosa probata est.
4 Scio autem quam te cogitatio sancta custodiat sub umbraculo alarum Domini Dei nostri.
5 Sed ideo haec, etsi breviter, monui, quoniam novi eamdem ipsam charitatem tuam, quae non aemulatur, hanc epistolam multis daturam atque lecturam.
Augustinus HOME