monumenta.ch > Augustinus > 38
>>> Augustinus, Epistolae, CAPUT XXI., 39.

Augustinus, Epistolae, AD INQUISITIONES IANUARII LIBER SECUNDUS,..., 21, 38.

1 Haec tibi si satis esse ad ea quae requisisti non putaveris, nimis ignoras et vires et occupationes meas.
2 Tantum enim absum ab eo quod putasti nihil me latere, ut nihil in epistola tua legerim tristius, quia et apertissime falsum est; et miror quia hoc te latet, quod non solum in aliis innumerabilibus rebus multa me latent, sed etiam in ipsis sanctis Scripturis multo nesciam plura quam sciam.
3 Sed ideo spem in nomine Christi non infructuosam gero, quia non solum credidi Deo meo, in illis duobus praeceptis totam Legem Prophetasque pendere (Matth. XXII, 40), sed etiam expertus sum, experiorque quotidie; quandoquidem nullum mihi sacramentum, aut aliquis sermo admodum obscurior de sacris Litteris aperitur, ubi non eadem praecepta reperiam: Finis enim praecepti est charitas de corde puro, et conscientia bona et fide non ficta (I Tim. I, 5); et plenitudo legis charitas (Rom. XIII, 10).
Augustinus HOME