Augustinus, Epistolae, AD INQUISITIONES IANUARII LIBER SECUNDUS,..., 20, 36.
1 | Itaque illud quod scripsisti, quosdam fratres ita temperare se a carnibus edendis, ut immundas arbitrentur, apertissime contra fidem sanamque doctrinam est. |
2 | Ex hinc ergo si diutius disputare voluero, potest putari a nonnullis obscure hinc Apostolum praecepisse; qui etiam inter multa quae de hac re dixit, sic detestatus est haereticorum impiam opinionem, ut diceret: Spiritus autem manifeste dicit quia in novissimis temporibus recedent quidam a fide, attendentes spiritibus seductionis et doctrinis daemoniorum, in hypocrisi mendaciloquorum, cauteriatam habentes conscientiam suam, prohibentes nubere, abstinere a cibis quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus, et iis qui cognoverunt veritatem: quia omnis creatura Dei bona est, et nihil abiiciendum quod cum gratiarum actione percipitur; sanctificatur enim per verbum Dei et orationem (I Tim. IV, 1-5). |
3 | Et alio loco de his rebus loquitur: Omnia munda mundis; immundis autem et infidelibus nihil est mundum; sed polluta sunt eorum et mens et conscientia (Tit. I, 15). |
4 | Tu ipse, lege caetera, et recita quibus potes, ut ne in se irritam faciant gratiam Dei, quia in libertatem vocati sunt; tantum ne libertatem in occasionem carnis assumant, et ideo iam nolint refrenandae carnis concupiscentiae causa a quibuslibet cibis temperare, quia non eis permittitur superstitiose atque infideliter facere. |