monumenta.ch > Augustinus > 34
Augustinus, Epistolae, CAP. XVIII., , 33. <<<    

Augustinus, Epistolae, AD INQUISITIONES IANUARII LIBER SECUNDUS,..., 18, 34.

1 Miror sane quid ita volueris, ut de iis quae varie per diversa loca observantur, tibi aliqua scriberem, cum et non sit necessarium, et una in his saluberrima regula retinenda sit, ut quae non sunt contra fidem, neque contra bonos mores, et habent aliquid ad exhortationem vitae melioris, ubicumque iustini videmus, vel instituta cognoscimus, non solum non improbemus, sed etiam laudando et imitando sectemur, si aliquorum infirmitas non ita impedit, ut amplius detrimentum sit.
2 Si enim eo modo impediat ut maiora studiosorum lucra speranda sint, quam calumniatorum detrimenta metuenda, sine dubitatione faciendum est, maxime id quod etiam de Scripturis defendi potest; sicut de hymnis et psalmis canendis, cum et ipsius Domini et Apostolorum habeamus documenta et exempla et praecepta.
3 De hac re tam utili ad movendum pie animum, et accendendum divinae dilectionis affectum, varia consuetudo est, et pleraque in Africa Ecclesiae membra pigriora sunt: ita ut Donatistae nos reprehendant, quod sobrie psallimus in ecclesia divina cantica Prophetarum, cum ipsi ebrietates suas ad canticum psalmorum humano ingenio compositorum, quasi ad tubas exhortationis inflamment.
4 Quando autem non est tempus, cum in ecclesia fratres congregantur, sancta cantandi, nisi cum legitur aut disputatur, aut antistes clara voce deprecatur, aut communis oratio voce diaconi indicitur?
Augustinus HOME