monumenta.ch > Augustinus > 33
>>> Augustinus, Epistolae, CAP. XVIII., 34.

Augustinus, Epistolae, AD INQUISITIONES IANUARII LIBER SECUNDUS,..., 18, 33.

1 De lavandis vero pedibus, cum Dominus hoc propter formam humilitatis, propter quam docendam venerat, commendaverit, sicut ipse consequenter exposuit, quaesitum est quonam tempore potissimum res tanta etiam facto doceretur, et illud tempus occurrit, quo ipsa commendatio religiosius inhaereret.
2 Sed ne ad ipsum sacramentum Baptismi videretur pertinere, multi hoc in consuetudinem recipere noluerunt.
3 Nonnulli etiam de consuetudine auferre non dubitaverunt.
4 Aliqui autem ut hoc et sacratiore tempore commendarent, et a Baptismi sacramento distinguerent, vel diem tertium octavarum, quia et ternarius numerus in multis sacramentis maxime excellit, vel etiam ipsum octavum ut hoc facerent elegerunt.
Augustinus HOME