Augustinus, Epistolae, AD INQUISITIONES IANUARII LIBER SECUNDUS,..., 17, 32.
1 | Haec de Scripturis firmissime tenentur, id est Pascha et Pentecostes. |
2 | Nam ut quadraginta illi dies ante Pascha observentur, Ecclesiae consuetudo roboravit; sic etiam ut octo dies Neophytorum distinguantur a caeteris, id est, ut octavus primo concinat. |
3 | Ut autem Alleluia per illos solos dies quinquaginta in Ecclesia cantetur, non usquequaque observatur: nam et aliis diebus varie cantatur alibi atque alibi; ipsis autem diebus ubique. |
4 | Ut autem stantes in illis diebus et omnibus dominicis oremus, utrum ubique servetur ignoro: tamen quid in eo sequatur Ecclesia, dixi ut potui, et arbitror esse manifestum. |