Augustinus, Epistolae, AD INQUISITIONES IANUARII LIBER SECUNDUS,..., 17, 31.
1 | Propterea quinquagenarius numerus ter multiplicatus, addito ad eminentiam sacramenti ipso ternario, et in illis magnis piscibus invenitur, quos iam Dominus post resurrectionem novam vitam demonstrans, a dextera parte levari imperavit; nec retia rupta sunt (Ioan. XXI, 6, 11), quia tunc haereticorum inquietudo non erit. |
2 | Tunc homo perfectus et quietus, purgatus in animo et in corpore per eloquia Domini casta, argentum igne examinatum terrae, purgatum septuplum (Psal. XI, 7), accipiet mercedem denarium, ut sint decem et septem. |
3 | Nam et in hoc numero sicut in aliis multiplices figuras exhibentibus, sacramentum mirabile reperitur. |
4 | Nec immerito etiam Psalmus septimus decimus in Regnorum libris solus integer legitur (II Reg. XXII, 2-51); quia regnum illud significat, ubi adversarium non habebimus. |
5 | Titulus enim eius est: In die qua eruit eum Dominus de manu omnium inimicorum eius, et de manu Saul. |
6 | Quis enim figuratur in David, nisi ille qui venit secundum carnem ex semine David? (Rom. I, 3.) Qui utique in corpore suo, quod est Ecclesia adhuc patitur inimicos. |
7 | Unde illi persecutori quem voce mactavit, et in suum corpus traiiciens quodammodo manducavit, sonuit de coelo: Saule, Saule, quid me persequeris? (Act. IX, 4.) Quando autem eruetur hoc corpus eius de manu omnium inimicorum eius, nisi cum et illa novissima inimica destruetur mors? |
8 | Ad hoc tempus pertinuit numerus ille centum quinquaginta trium piscium. |
9 | Nam et ipse numerus septimus decimus surgens in trigonum, centum quinquaginta trium summam complet. |
10 | Ab uno quippe usque ad decem et septem surgens, omnes medios adde, et invenies: ad unum scilicet adde duo, fiunt utique tria; adde tria, fiunt sex; adde quatuor, fiunt decem; adde quinque, fiunt quindecim; adde sex, fiunt viginti unum; adde ita caeteros, et ipsum decimum septimum, fiunt centum quinquaginta tria. |