monumenta.ch > Augustinus > 30
Augustinus, Epistolae, CAPUT XVI., , 29. <<<    

Augustinus, Epistolae, AD INQUISITIONES IANUARII LIBER SECUNDUS,..., 16, 30.

1 Exodum lege, et vide ubi Pascha celebraverunt, post quot dies data sit Lex.
2 Loquitur Deus ad Moysen in eremo Sina die primo mensis tertii.
3 Nota ergo unum diem ex ingressu ipsius tertii mensis, et vide quid dicat inter caetera: Descende, inquit, testare populo, et purifica illos hodie et cras, et lavent vestimenta sua, et sint parati in diem tertium.
4 Tertia enim die descendet Dominus in montem Sina coram omni populo (Id. XIX, 10, 11): tunc data est Lex tertio scilicet die tertii mensis.
5 Numera itaque a quartodecimo primi mensis die, quo factum est Pascha, usque ad diem tertium tertii mensis, et invenies decem et septem dies primi mensis, triginta secundi, tres tertii, qui fiunt quinquaginta.
6 Lex in arca est sanctificatio in corpore Domini, per cuius resurrectionem nobis requies futura promittitur, ad quam percipiendam Spiritu sancto charitas inspiratur.
7 Spiritus autem nondum erat datus, quia Iesus nondum erat clarificatus (Ioan. VII, 39.) Unde prophetia illa cantata est: Exsurge, Domine, in requiem tuam, tu et arca sanctificationis tuae (Psal. CXXXI, 8).
8 Ubi requies, ibi sanctificatio.
9 Unde nunc ut amemus et desideremus, pignus accepimus.
10 Vocantur autem ad requiem alterius vitae, quo ab ista vita transitur, quod Pascha significat, omnes in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti.
Augustinus HOME