Augustinus, Epistolae, AD INQUISITIONES IANUARII LIBER SECUNDUS,..., 16, 29.
1 | Sed dies quinquagesimus et in Scripturis commendatur; et non tantum in Evangelio, quia tunc Spiritus sanctus advenit, sed etiam in veteribus Libris. |
2 | Nam et ibi posteaquam Pascha occiso agno celebraverunt, dies quinquaginta numerantur usque ad diem quo Lex data est in monte Sina famulo Dei Moysi, digito Dei scripta (Exod. XII, XIX, XX, XXXI): in libris autem Evangelii apertissime declaratur, digitum Dei significare Spiritum sanctum. |
3 | Cum enim unus evangelista dixisset, In digito Dei eiicio daemonia (Luc. XI, 20); alius hoc idem ita dixit, In spiritu Dei eiicio daemonia (Matth. XII, 28). |
4 | Quis hanc laetitiam divinorum sacramentorum, cum sanae doctrinae luce clarescunt, non praeferat universis mundi huius imperiis, etiam inusitata felicitate pacatis? |
5 | Nonne tanquam duo Seraphim clamant ad invicem concinentia laudes Altissimi: Sanctus, sanctus, sanctus, Dominus Deus sabaoth (Isai. VI, 3); ita duo Testamenta fideliter concordantia sacratam concinunt veritatem? |
6 | Occiditur ovis, celebratur Pascha, et interpositis quinquaginta diebus datur Lex ad timorem scripta digito Dei. |
7 | Occiditur Christus, qui tanquam ovis ad immolandum ductus est, sicut Isaias testatur (Isai. LIII, 7), celebratur verum Pascha, et interpositis quinquaginta diebus datur ad charitatem Spiritus sanctus, qui est digitus Dei, contrarius hominibus sua quaerentibus, et ideo iugum asperum et sarcinam gravem portantibus, nec invenientibus requiem animabus suis; quia charitas non quaerit quae sua sunt (I Cor. XIII, 5). |
8 | Ideo animositas haereticorum semper inquieta est, quos magorum Pharaonis habere conatum declarat Apostolus, dicens: Sicut enim Iamnes et Mambres restiterunt Moysi, sic et isti resistunt veritati, homines mente corrupti, reprobi circa fidem: sed ultra non proficient; dementia enim eorum erit manifesta omnibus, sicut et illorum fuit (II Tim. III, 8). |
9 | Quia enim per ipsam corruptionem mentis inquietissimi fuerunt, in signo tertio defecerunt, fatentes sibi adversum esse Spiritum sanctum qui erat in Moyse. |
10 | Nam deficientes dixerunt: Digitus Dei est hic (Exod. VIII, 19). |
11 | Sicut autem conciliatus et placatus Spiritus sanctus requiem praestat mitibus et humilibus corde, ita contrarius et adversus immites ac superbos inquietudine exagitat. |
12 | Quam inquietudinem muscae illae brevissimae significaverunt, sub quibus magi Pharaonis defecerunt, dicentes: Digitus Dei est hic. |