monumenta.ch > Augustinus > 28
   

Augustinus, Epistolae, AD INQUISITIONES IANUARII LIBER SECUNDUS,..., 15, 28.

1 Quadragesima sane ieiuniorum habet auctoritatem, et in veteribus Libris ex ieiunio Moysi (Exod. XXXIV, 28) et Eliae (III Reg. XIX, 8); et ex Evangelio, quia totidem diebus Dominus ieiunavit (Matth. IV, 2), demonstrans Evangelium non dissentire a Lege et Prophetis.
2 In persona quippe Moysi, Lex; in persona Eliae, Prophetae accipiuntur, inter quos et in monte gloriosus apparuit; ut evidentius emineret quod de illo dicit Apostolus: Testimonium habens a Lege et Prophetis (Rom. III, 21).
3 In qua ergo parte anni congruentius observatio Quadragesimae constitueretur, nisi confini atque contigua dominicae passioni?
4 Quia in ea significatur haec vita laboriosa, cui opus est continentia, ut ab ipsius mundi amicitia ieiunetur; quae utique fallaciter blandiri, et illecebrarum fucos circumspargere atque iactare non cessat.
5 Numero autem quadragenario vitam istam propterea figurari arbitror, quia denarius in quo est perfectio beatitudinis nostrae, sicut in octonario, quia redit ad primum, ita in hoc mihi videtur exprimi: quia creatura, quae septenario figuratur, adhaeret Creatori, in quo declaratur unitas Trinitatis per universum mundum temporaliter annuntianda; qui mundus et a quatuor ventis delimatur, et quatuor elementis erigitur, et quatuor anni temporum vicibus variatur.
6 Decem autem quater in quadraginta consummantur, quadragenarius autem partibus suis computatus, addit ipsum denarium et fiunt quinquaginta tanquam merces laboris et continentiae.
7 Neque enim frustra ipse Dominus et quadraginta dies post resurrectionem in hac terra et in hac vita cum Discipulis conversatus est, et posteaquam ascendit in coelum, decem diebus interpositis promissum misit Spiritum sanctum, completo die Pentecostes: qui dies quinquagenarius habet alterum sacramentum, quod septies septem quadraginta novem fiunt; et cum reditur ad initium, qui est octavus, qui et primus dies, quinquaginta complentur; qui celebrantur post Domini resurrectionem, iam in figura non laboris, sed quietis et laetitiae.
8 Propter hoc et ieiunia relaxantur, et stantes oramus, quod est signum resurrectionis.
9 Unde etiam omnibus diebus dominicis id ad altare observatur, et Alleluia canitur, quod significat actionem nostram futuram non esse nisi laudare Deum, sicut scriptum est: Beati qui habitant in domo tua, Domine; in saecula saeculorum laudabunt te (Psal. LXXXIII, 5).
Augustinus HOME