1 | In magno utique sicut iam intelligis, sacramento. |
2 | Et in Scripturis quidem veteribus ad agendum Pascha non est praeceptum tempus, nisi ex mense novorum, a luna quarta decima usque ad vicesimam primam: ex Evangelio tamen, quia manifestum est, quo etiam die Dominus crucifixus sit, et in sepultura fuerit, et resurrexerit, adiuncta est etiam ipsorum dierum observatio per patrum concilia, et orbi universo christiano persuasum est eo modo Pascha celebrari oportere. |