Augustinus, Epistolae, AD INQUISITIONES IANUARII LIBER SECUNDUS,..., 14, 26.
1 | Quod memento quam saepe commemorem, ne iam nunc in ista vita nos beatos fieri debere arbitremur, et ab omnibus difficultatibus liberos; ac sic in angustiis rerum temporalium adversus Deum ore sacrilego murmuremus, quasi non exhibeat quod promisit. |
2 | Promisit quidem etiam huic vitae necessaria; sed alia sunt solatia miserorum, alia gaudia beatorum. |
3 | Domine, inquit, secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, exhortationes tuae iucundaverunt animam meam (Psal. XCIII, 19). |
4 | Non ergo murmuremus in difficultatibus, ne perdamus latitudinem hilaritatis, de qua dicitur, Spe gaudentes; quia sequitur, in tribulatione patientes (Rom. XII, 12). |
5 | Nova ergo vita in fide nunc inchoatur, et spe geritur: nam tunc perfecta erit, cum absorbebitur mortale a vita, cum absorbebitur mors in victoriam, cum illa novissima inimica destruetur mors, cum immutati fuerimus, et aequales Angelis effecti: Omnes enim, inquit, resurgemus; sed non omnes immutabimur (I Cor. XV, 54, 26, 51). |
6 | Et Dominus: Erunt, inquit, aequales Angelis Dei (Luc. XX, 36). |
7 | Apprehensi enim sumus modo in timore per fidem, tunc autem apprehendemus in charitate per speciem. |
8 | Quandiu enim sumus in corpore, peregrinamur a Domino: per fidem enim ambulamus, non per speciem (II Cor. V, 6). |
9 | Ipse itaque Apostolus qui dicit, ut apprehendam, sicut apprehensus sum, aperte se non apprehendisse confitetur: Fratres, inquit, ego me non arbitror apprehendisse (Philipp. III, 12, 13). |
10 | Sed tamen quia ipsa spes ex promissione veritatis certa nobis est, cum diceret, Consepulti igitur sumus illi per baptismum in mortem, subiunxit et ait, ut quomodo surrexit Christus ex mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus (Rom. VI, 4). |
11 | Ambulamus ergo in re laboris, sed in spe quietis; in carne vetustatis, sed in fide novitatis. |
12 | Dicit enim, Corpus quidem mortuum est propter peccatum; spiritus autem vita est propter iustitiam. |
13 | Si autem Spiritus eius qui suscitavit Iesum Christum a mortuis habitat in vobis; qui suscitavit Iesum Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra per inhabitantem Spiritum eius in vobis (Id. VIII, 10, 11). |