monumenta.ch > Augustinus > 25
Augustinus, Epistolae, CAPUT XIV., , 24. <<<     >>> 26.

Augustinus, Epistolae, AD INQUISITIONES IANUARII LIBER SECUNDUS,..., 14, 25.

1 Haec sunt etiam bona opera quidem, tamen adhuc laboriosa, quorum merces est requies: sed ideo dicitur, Spe gaudentes, ut cogitantes requiem futuram, cum hilaritate in laboribus operemur.
2 Hanc hilaritatem significat crucis latitudo in transverso ligno, ubi figuntur manus.
3 Per manus enim opera intelligimus; per latitudinem, hilaritatem operantis, quia tristitia facit angustias; per altitudinem vero cui caput adiungitur, exspectationem retributionis de sublimi iustitia Dei, qui reddet unicuique secundum opera sua, iis quidem qui secundum tolerantiam boni operis gloriam, et honorem, et incorruptionem quaerentibus vitam aeternam (Id. II, 6, 7).
4 Itaque longitudo, qua totum corpus extenditur, ipsam tolerantiam significat, unde longanimes dicuntur qui tolerant.
5 Profundum autem quod terrae infixum est, secretum sacramenti praefigurat.
6 Recordaris enim, nisi fallor, quae verba Apostoli in ista designatione crucis expediam, ubi ait: In charitate radicati atque fundati, ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis quae sit longitudo, latitudo, altitudo et profundum (Eph. III, 17, 18).
7 Ea vero quae nondum videmus, et nondum tenemus, sed fide et spe gerimus, in alio biduo figurata sunt.
8 Haec enim quae nunc agimus, tanquam clavis praeceptorum in Dei timore confixi, sicut scriptum est, Confige clavis a timore tuo carnes meas (Psal. CXVIII, 120), in necessariis deputantur, non in eis quae per seipsa appetenda et concupiscenda sunt.
9 Unde illud optimum se dicit concupiscere, dissolvi, et esse cum Christo: manere autem in carne necessarium, inquit, propter vos (Philipp. I, 23, 24).
10 Quod ergo inquit, dissolvi, et esse cum Christo, inde incipit requies, quae non interrumpitur resurrectione, sed clarificatur; quae tamen nunc fide retinetur, quia iustus ex fide vivit (Habac. II, 4).
11 An ignoratis, inquit, quoniam quicumque baptizati sumus in Christo Iesu, in morte ipsius baptizati sumus?
12 Consepulti ergo illi sumus per baptismum in mortem (Rom. VI, 3, 4).
13 Unde, nisi fide?
14 Neque enim iam in nobis perfectum est, adhuc in nobismetipsis ingemiscentibus, et adoptionem exspectantibus, redemptionem corporis nostri: Spe enim salvi facti sumus; spes autem quae videtur, non est spes: quod enim videt quis, quid sperat?
15 si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus (Id. VIII, 24, 25).
Augustinus HOME