monumenta.ch > Augustinus > 24
>>> Augustinus, Epistolae, CAPUT XIV., 25.

Augustinus, Epistolae, AD INQUISITIONES IANUARII LIBER SECUNDUS,..., 14, 24.

1 Attende igitur sacratissimum triduum crucifixi, sepulti, suscitati.
2 Horum trium quod significat crux, in praesenti agimus vita: quod autem significat sepultura et resurrectio, fide ac spe gerimus.
3 Nunc enim dicitur homini: Tolle crucem tuam et sequere me (Matth. XVI, 24).
4 Cruciatur autem caro, cum mortificantur membra nostra, quae sunt super terram, fornicatio, immunditia, luxuria, avaritia, et caetera huiusmodi, de quibus idem dicit: Si secundum carnem vixeritis, moriemini; si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis (Rom. VIII, 13).
5 Hinc etiam de seipso dicit: Mundus mihi crucifixus est, et ego mundo (Gal. VI, 14).
6 Et alio loco: Scientes, inquit, quia vetus homo noster simul crucifixus est cum illo, ut evacuetur corpus peccati, ut ultra non serviamus peccato (Rom. VI, 6).
7 Quandiu ergo id agunt opera nostra, ut evacuetur corpus peccati, quandiu exterior homo corrumpitur, ut interior renovetur de die in diem, tempus est crucis.
Augustinus HOME