monumenta.ch > Augustinus > 23


Augustinus, Epistolae, AD INQUISITIONES IANUARII LIBER SECUNDUS,..., 13, 23.

1 Dies tamen dominicus non Iudaeis, sed Christianis resurrectione Domini declaratus est, et ex illo habere coepit festivitatem suam.
2 Animae quippe omnium sanctorum ante resurrectionem corporis sunt quidem in requie, sed in ea non sunt actione qua corpora recepta vegetantur.
3 Talem quippe actionem significat dies octavus, qui et primus, quia non aufert illam requiem, sed glorificat.
4 Non enim redit cum corpore difficultas ex corpore, quia nec corruptio: Oportet enim corruptibile hoc indui incorruptionem, et mortale hoc indui immortalitatem (I Cor. XV, 53).
5 Quapropter ante resurrectionem Domini, quamvis sanctos patres plenos prophetico spiritu octavi sacramentum nequaquam lateret, quo significatur resurrectio (nam et pro octavo Psalmus inscribitur [Psal. VI et XI], et octavo die circumcidebantur infantes, et in Ecclesiaste ad duorum Testamentorum significationem dicitur, Da illis septem, et illis octo [Eccle. XI, 2] ); reservatum est tamen et occultatum, et solum celebrandum sabbatum traditum est: quia erat antea requies mortuorum; resurrectio autem nullius erat, qui resurgens ex mortuis, iam non moreretur, et mors illi ultra non dominaretur; ut postquam facta est talis resurrectio in corpore Domini (ut praeiret in capite Ecclesiae, quod corpus Ecclesiae speraret in fine), iam etiam dies dominicus, id est octavus, qui et primus, inciperet celebrari.
6 Ipsa etiam causa intelligitur, cur observandum Pascha, ubi ovem occidere et comedere iubentur, quod manifestissime passionem Domini praefigurat, non eis ita praeceptum est, ut attenderent occurrere sabbatum, et cum mense novorum ad tertiam lunae hebdomadam concurrere, ut eumdem quoque diem Dominus potius sua passione signaret, qui etiam dominicum, id est, octavum, qui et primus est, declaraturus advenerat.
Augustinus HOME