monumenta.ch > Augustinus > 22


Augustinus, Epistolae, AD INQUISITIONES IANUARII LIBER SECUNDUS,..., 12, 22.

1 Ideoque inter omnia illa decem praecepta solum ibi quod de sabbato positum est, figurate observandum praecipitur; quam figuram nos intelligendam, non etiam per otium corporale celebrandam suscepimus.
2 Cum enim sabbato significetur spiritualis requies, de qua dictum est in Psalmo, Vacate et videte, quoniam ego sum Deus (Psal. XLV, 11), et quo vocantur homines ab ipso Domino dicente, Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego vos reficiam: tollite iugum meum super vos, et discite a me quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris (Matth. XI, 28, 29); caetera tamen ibi praecepta proprie sicut praecepta sunt, sine ulla figurata significatione observamus.
3 Nam et idola non colere manifeste didicimus; et non accipere in vanum nomen Domini Dei nostri, et honorare patrem et matrem, et non moechari, non occidere, non furari, non falsum testimonium dicere, non concupiscere uxorem proximi, non concupiscere ullam rem proximi (Exod. XX, 1-17, et Deut. V, 6-21), non figurate aliud praetendunt, et mystice aliud significant; sed sic observantur ut sonant.
4 Observare tamen diem sabbati non ad litteram iubemur, secundum otium ab opere corporali, sicut observant Iudaei: et ipsa eorum observatio quae ita praecepta est, nisi aliam quamdam spiritualem requiem significet, ridenda iudicatur.
5 Unde non inconvenienter intelligimus ad amorem excitandum, quo ad requiem tendimus, valere omnia quae figurate in Scripturis dicuntur; quandoquidem id solum in Decalogo figurate praecipitur, ubi requies commendatur, quae ubique amatur, sed in solo Deo certa et sancta invenitur.
Augustinus HOME