monumenta.ch > Augustinus > 20
>>> Augustinus, Epistolae, CAPUT XI., 21.

Augustinus, Epistolae, AD INQUISITIONES IANUARII LIBER SECUNDUS,..., 11, 20.

1 Hinc est quod etiam in tribus primis praeceptis Decalogi quae ad Deum pertinent (caetera enim septem ad proximum pertinent, id est ad hominem, quia in duobus praeceptis tota lex pendet [Matth. XXII, 40] ), tertium ibi de observatione sabbati positum est: ut in primo praecepto Patrem intelligamus, ubi prohibetur coli aliqua in figmentis hominum Dei similitudo; non quia non habet imaginem Deus, sed quia nulla imago eius coli debet, nisi illa quae hoc est quod ipse; nec ipsa pro illo, sed cum illo.
2 Et quia creatura mutabilis est, ac propterea dicitur omnis creatura vanitati subiecta (Rom. VIII, 20), quoniam natura universi etiam in parte monstratur; ne quisquam Filium Dei, Verbum per quod facta sunt omnia, putaret esse creaturam, sequitur aliud praeceptum: Non accipies in vanum nomen Domini Dei tui (Exod. XX, 7; Deut. V, 11).
3 Spiritus autem sanctus, in quo nobis illa requies tribuitur, quam ubique amamus, sed nisi Deum amando non invenimus, cum charitas eius diffunditur in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V, 5), quia sanctificavit Deus diem septimum in quo requievit, tertio praecepto legis insinuatur, quod scriptum est de observatione sabbati; non ut iam in ista vita nos quiescere existimemus, sed ut omnia quae bene operamur non habeant intentionem, nisi in futuram requiem sempiternam.
4 Memento enim maxime, quod iam supra commemoravi, quia spe salvi facti sumus; spes autem quae videtur, non est spes (Rom. VIII, 24).
Augustinus HOME